Документы

Petrus Pazmanus — 11 сентября 1626

Оригинальный текст на латинском языке.
Nos Petrus Pazmany miseratione divina Archi-episcopus Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis, legatus natus, primas Hungariae, summus secretarius et cancellarius, ac Sacratissimi principis et domini domini Ferdinandi II. Dei gratia electi Romanorum imperatoris semper Augusti, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. intimus consiliarius. Damus pro memoria: Quod cum pro pastorali nostra obligatione de res arciendis catholicae religionis in Ungaria ruinis assidue coram Deo cogitaremus, nullum nec praesentius, nec magis necessarium occurrit tantis malis remedium, quam si studiosa iuventus in aetate teneriore, suavi ductu, ad fidem ac pietatem una cum literis imbibendam, per pios ac sedulos operarios informaretur. Et quoniam, peculiari quodam Divinae largitatis munere, Sancta Societas Iesu ad erudiendam iuventutem, sancto et salutari zelo felicissime incumbit, tenerasque et adhuc flecti faciles, nec in malo obrigescentes plantulas, coelesti olim Paradiso feliciter inserendas, indefesso studio excolit, summopere semper necessarium iudicavimus, ut domicilium ipsis in hac Regia civitate Posoniensi honestaque sustentatio assignaretur. Quamobrem, posteaquam Capitulum venerabile, Posonyi constitutum, ac ipsa quoque civitas Posoniensis, in tanta huius loci angustia, situm haud incommodum, ad diligentem Suae Maiestatis Caesaris ac Regis nostramque instantiam, collegio concesserunt, certis conditionibus, in originalibus literis declaratis, nos quoque, inducti Dei amore, ac religionis catholicae promovendae studio, peculiarique affectu, quo praedictam Societatem, sicut animam nostram, amplectimur, eisdem Patribus Societatis IESU, pro erigendo et in perpetuum conservando Collegio Posoniensi, quinquaginta milla florenorum Rhenensium ex propriis mensae nostrae proventibus Viennae in loco securo, ac patribus praedictis idoneo, depositos defacto damus, donamus, et in perpetuum conferimus. Nullum ius, nullamque proprietatem eorum nobis, vel successoribus reservendo: Litteras etiam originales omnes, ad praedictae summae censum et capitale spectanteses, eisdem patribus, una cum hisce literis fundationis per manus tradimus. Illud unum per expressum caventes, quod, si successivis temporibus, ex occulto aliquo irascentis Dei iudicio, patres Societatis Iesu collegium hic PosonyI continuare non posset, illo casu tantisper donec Societatis iterum Posonium redire possit, summam illam capitalem, cuiusque censum, vel bona stabilia si quae forte illa peccunia emerentur, teneantur in usum Ungarorum, extra Ungariam studentium, ac ad Statum ecclesisticum adspirantium, bona fide convertere. Deum Optimum Maximum humillo instantique affectu oramus, odoretur hoc Sacrificium bonae voluntatis nostrae, ut ea, quae de manu ipsius accepimus, ad nominis sui obsequium convertantur, eumque ex hac tenella fundatione, in utilitatem ecclesiae catholicae, fructum redundare velit, quem tanta necessitas afflictae Patriae exigit, et ego ex animo voveo. Datum Posonii in Curia nostra Archiepiscopali, die undecima Mensis Septembris anno Domini millessimo sescentessimo vigesimo sexto.
Petrus Pazmany
Archi-episcopus Striginiensis, m.p.
 

Ferdinand II — 16 июля 1628

Оригинальный текст на латинском языке.
Nos Ferdinandus secundu dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungarie, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae etc. rec, archidux Austriae, dux Burgundiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Moraviae, dux Luxemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, comes Habspurgi, Tyrolis et Goritiae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod considerantibus nobis, quibus potissimum adminiculis fides et religio Christiana a tot retro annorum seculis ad haec usque tempora inter genus humanum non solum propagata sed et conservata extiterit, verum etiam per universi orbis Christiani regna tam altas radices figendo in tantum et tam late patentem sui splendorem atque potentiam excreverit, inter alia divinae providentiae subsidia animadvertimus principes pios ipsiusque religionis Christianae studiosos et amantes praecipue autem eos, penes quos nonnunquam summam (igy) quoque rerum orbis potestas stare solebat, in ea cum impensius dilatata et ornata tum vero defensa et ad nostram usque transmissa plurimum semper momenti attulisse. Nam si sacras veterum historias evolvimus, pietatem in deum quae ex sola verae fidei cognitione provenit bonorum semper et piorum princpum tempore floruisse, regnorum vero gubernaculis ad impios delatis innumeris persecutionibus saepissime fuisse obnoxiam comperimus, et quam tandem continua quadam Christianorum et piorum principum successione factum sit, ut eas sibi vires ad potentiam pararit, quibus ut cernere licet universum pene orbem suis subditis legibus inter alia plurima orbis Christiani regna Hungaria quoque, deo optimo maximo gentis illius quoque saluti misericorditer prospicere volente, suavissimo ipsius fidei Christianae jugo collum praebuit. Quo facto cum a divis quondam Hungariae regibus nostris praedecessoribus, piae memoriae non minorem in augmentanda et ornanda quam conservanda religione ipsa factum esse videamus diligentia (igy), conum vestigiis nos quoque insistere volentes, quum videamus plurimis haeresibus infecto perditissimoque hoc saeculo honesta liberalium artinum studia ad extirpandas haereses ipsas vel impii illius caesaris Apostatae Christianorum liberos a frequentandis liberalium artium scholis publico edicto prohibentis testimonio plurimum conducete, ut ea in regno quoque nostro Hungariae florere uberesque cum pietatis tum etiam cultiorum morum fructus passim edere possit. Hinc est quod ex clementi annuentia et voluntate nostra ad gloriam imprimis dei omnipotentis, deinde vero catholicae quoque fidei profectum, regni nostri Hungariae commodum, collegium Societatis Jesu, quae nostris temporibus in crudienda iuventute cum circa religionem veram et catholicam tum etiam honesta literarum studia summam facere dignoscitur diligentiam, in civitate nostra libera Posoniensi comitatuque eiusdem existente erigendum et fundandum esse duximus. Pro cujus quidem collegii erectione et perpetua conservatione fidelis noster nobis syncere dilectus reverendissimus in Christo pater dominus Petrus Pazmany archiepiscopus ecclesiae metropolitanae Strigonienisis locique ciusdem comes perpetuus, primas Hungariae, legatus natus, summus et secretarius, cancellarius et consiliarius noster certam fundationem juxta formam et modum hisce literis nostris insertam fecisse dignoscitur, tenoris infrascripti: Nos Petrus Pazmany miseratione divina Archi-episcopus Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis, legatus natus, primas Hungariae, summus secretarius et cancellarius, ac Sacratissimi principis et domini domini Ferdinandi II. Dei gratia electi Romanorum imperatoris semper Augusti, ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae etc. intimus consiliarius. Damus pro memoria: Quod cum pro pastorali nostra obligatione de res arciendis catholicae religionis in Ungaria ruinis assidue coram Deo cogitaremus, nullum nec praesentius, nec magis necessarium occurrit tantis malis remedium, quam si studiosa iuventus in aetate teneriore, suavi ductu, ad fidem ac pietatem una cum literis imbibendam, per pios ac sedulos operarios informaretur. Et quoniam, peculiari quodam Divinae largitatis munere, Sancta Societas Iesu ad erudiendam iuventutem, sancto et salutari zelo felicissime incumbit, tenerasque et adhuc flecti faciles, nec in malo obrigescentes plantulas, coelesti olim Paradiso feliciter inserendas, indefesso studio excolit, summopere semper necessarium iudicavimus, ut domicilium ipsis in hac Regia civitate Posoniensi honestaque sustentatio assignaretur. Quamobrem, posteaquam Capitulum venerabile, Posonyi constitutum, ac ipsa quoque civitas Posoniensis, in tanta huius loci angustia, situm haud incommodum, ad diligentem Suae Maiestatis Caesaris ac Regis nostramque instantiam, collegio concesserunt, certis conditionibus, in originalibus literis declaratis, nos quoque, inducti Dei amore, ac religionis catholicae promovendae studio, peculiarique affectu, quo praedictam Societatem, sicut animam nostram, amplectimur, eisdem Patribus Societatis IESU, pro erigendo et in perpetuum conservando Collegio Posoniensi, quinquaginta milla florenorum Rhenensium ex propriis mensae nostrae proventibus Viennae in loco securo, ac patribus praedictis idoneo, depositos defacto damus, donamus, et in perpetuum conferimus. Nullum ius, nullamque proprietatem eorum nobis, vel successoribus reservendo: Litteras etiam originales omnes, ad praedictae summae censum et capitale spectanteses, eisdem patribus, una cum hisce literis fundationis per manus tradimus. Illud unum per expressum caventes, quod, si successivis temporibus, ex occulto aliquo irascentis Dei iudicio, patres Societatis Iesu collegium hic PosonyI continuare non posset, illo casu tantisper donec Societatis iterum Posonium redire possit, summam illam capitalem, cuiusque censum, vel bona stabilia si quae forte illa peccunia emerentur, teneantur in usum Ungarorum, extra Ungariam studentium, ac ad Statum ecclesisticum adspirantium, bona fide convertere. Deum Optimum Maximum humillo instantique affectu oramus, odoretur hoc Sacrificium bonae voluntatis nostrae, ut ea, quae de manu ipsius accepimus, ad nominis sui obsequium convertantur, eumque ex hac tenella fundatione, in utilitatem ecclesiae catholicae, fructum redundare velit, quem tanta necessitas afflictae Patriae exigit, et ego ex animo voveo. Datum Posonii in Curia nostra Archiepiscopali, die undecima Mensis Septembris anno Domini millessimo sescentessimo vigesimo sexto. Nos itaque pro singulari nostra in Deum pietate zeloque et affectu erga incrementum religionis catholicae salvificae in isto quoque regno nostro Hungariae, eiusimodi fundationem acceptamus, ratam habemus ac in perpetuum duraturam confirmamus et diplomate hocce roboramus, ac ut tam tempore felicis nostrae gubernationis et regiminis dieti regni nostri Hungariae, quam etiam successorum nostrorum legitimorum scilicet regum Hungariae ab omnibus et singulis quorum interest ratum, firmum et validum ut habeatur, benigne aeque ac firmiter habere volumus statuimusque et decernimus. In quorum robur et firmamentum hasce literas nostra secreto sigillo nostro quo ut rex Hungariae utimur impendenti communitas dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis dilecti reverendi Stephani Senniey de Kis Sennie, episcopi Vaciensis consiliarii nostri et aulae nostrae per Hungariam cancellarii, in civitate nostra Vienna Austriae, die decima sexta mentis Julii, anno domini millesimo sexcentesimo vigesimo octavo.
 

Mutio Vitelleschi — 12 июня 1631

Оригинальный текст на латинском языке.
Mutius Vitellescus
Societatis Iesu praepositus generalis
Omnibus, in quorum manus hae litterae venerint, salutem in Domino sempiternam
Cum eminentissimus et reverendissimus dominus S.R.E cardinalis et archiepiscopus Strigoniensis, divini honoris zelo, ac religionis catholicae proveniendo studio ductus pro fundatione et dote Collegii Societatis nostrae in civitate Posoniensi erigendi quinquaginta millia florenorum Rhenensium capitalis Viennensis in loco securo et idoneo depositorum donaverit et in perpetuum assignaverit, prout in literis patentibus manu ipsius subscriptis, et die XI. Mensis Septembris MDCXXVI. Posonii datis latius continetur. Nos eodem studio ducti supradicti eminentissimi et reverendissimi domini cardinalis et archiepiscopi pietati, propensaque erga nostram Societatem voluntati, quoad in nobis est, respondere, ipsique obsequi exoptantes, dictam donationem cum nostro, tum nostrorum successorum nomine omni meliore modo, quo possumus cum debita gratiarum actione acceptamus; et dictum collegium iuxta eiusdem Societatis institutum, constitutiones, et morem gubernandum et regendum in dicta civitate Posoniensi erigimus et instituimus dictis quinquaginta milia florenum pro illius fundatione et dote applicamus et appropriamus; dictumque eminentissimum reverendissimum dominum cardinalem et archiepiscopum Petrum in fundatorem dicti collegii cum omnibus suffragiis, praerogativis et debitis fundatoribus collegiorum ex nostris constitutionibus dari recipimus et admittimus; Deumque enixe precamur, ut his acceptis feliciter adspiret, et de inexhausto eiusdem dilectissimi filii sui meritorum thesauro nostrum ipse inopiam implens supradictum eminentissimum et reverendissimum dominum cardinalem et archiepiscopum Petrum aeternae gloriae corona remuneret. In quorum fidem praesentes manu nostra subsequens, sigillo Societatis nostrae munitas dedimus. Romae Die XII Iunii MDCXXXI.
Mutius Vitellescus
 

You can find copies of the charters in the foyer of our building (www.gamca.sk/1626).

Source of images: MNL (1-3)